monumenta.ch > Augustinus > 80
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXIX. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXXI.

IN PSALMUM LXXX. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Loqui ad vos de praesenti psalmo suscepimus: adiuvet vocem nostram quies vestra; etenim aliquanto est obtunsior: dabit ei vires intentio audientium, et adiutorium iubentis ut loquar. Titulum habet psalmus iste: In finem pro torcularibus, quinta sabbati, Psalmus ipsi Asaph. In unum titulum multa sunt congesta mysteria; ita tamen ut limen Psalmi indicet interiora. Cum de torcularibus locuturi sumus, nemo vestrum aliquid exspectet nos dicturos esse de lacu, de prelo, de fiscinis; quia nec ipse psalmus hoc habet, et ideo magis indicat mysterium. Nam et si aliquid tale Psalmi textus contineret, non deesset qui putaret ad litteram esse accipienda torcularia, nec aliquid illic amplius requirendum, nec mystice aliquid positum, et sacrate significatum; sed diceret: Simpliciter Psalmus de torcularibus loquitur, et tu mihi nescio quid aliud suspicaris. Nihil hic tale audistis, cum legeretur. Ergo accipite torcularia mysterium Ecclesiae, quod nunc agitur. In torcularibus animadvertimus quaedam tria: pressuram, et de pressura quaedam duo; unum recondendum, alterum proiiciendum. Fit ergo in torculari conculcatio, tribulatio, pondus: et in his oleum eliquatur occulte in gemellarium; amurca publice per plateas currit. Intendite ad magnum hoc spectaculum. Non enim desinit Deus edere nobis quod cum magno gaudio spectemus: aut circi insania huic spectaculo comparanda est? Illa ad amurcam pertinet, hoc ad oleum. Quando ergo auditis contumaciter garrire blasphemos, et dicere, abundare pressuras temporibus christianis; scitis enim quia hoc amant dicere: et vetus quidem, sed a temporibus christianis coepit proverbium, Non pluit Deus, duc ad Christianos. Quanquam priores ista dixerunt. Isti autem modo dicunt et quia pluit Deus, Duc ad Christianos: non pluit Deus, non seminamus; pluit Deus, non trituramus. Et inde volunt superbire, unde deberent amplius supplicare; eligentes blasphemare quam orare. Cum ergo ista commemorant, cum ista iactant, cum ista dicunt, et contumaciter dicunt, non cum timore, sed cum elatione; non vos perturbent. Puta enim quia pressurae abundant, tu oleum esto. Nigra tenebris ignorantiae amurca insultet, et illa tanquam per plateas proiecta publice insultet: tu apud te in corde tuo, ubi qui videt in occulto reddet tibi, liquare in gemellarium. Oliva in arbore quibusdam quidem tempestatibus agitatur, non tamen pressuris torcularis atteritur; ideo utrumque simul pendet ex arbore, et quod proiiciendum est, et quod recondendum est: at ubi ad torcular et pressuras ventum fuerit, utrumque discernitur, dirimitur; et aliud appetitur, aliud respuitur. Vultis nosse vim torcularium istorum? Ut unum aliquid dicam, unde et ipsi murmurant qui ea faciunt: Quantae, inquiunt, rapinae temporibus nostris, quantae pressurae innocentium, quantae exspoliationes rerum alienarum! Ita sane in amurcam attendis, quia rapiuntur res alienae; in oleum non attendis, quia pauperibus donantur et propriae. Non habebat antiquitas tales raptores rerum alienarum; sed non habebat antiquitas tales donatores rerum suarum. Aliquanto esto curiosior in torculari; noli hoc solum videre quod publice fluit: est aliquid quod quaerendo invenias. Discute, audi, cognosce quam multi faciunt quod ex ore Domini cum audisset unus dives, tristis abscessit. Ex Evangelio multi audiunt, Vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me : non attendis quam multi id faciunt? Pauci, inquiunt, sunt. Ipsi tamen pauci oleum sunt; et qui bene utuntur his rebus quas possident, ad oleum pertinent: adiunge omnia, et videbis patrisfamilias tui plenas apothecas. Vides raptorem qualem nunquam vidisti; vide contemptorem rerum suarum qualem nunquam vidisti. Lauda torcularia, impletur prophetia de Apocalypsi: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Ecce torcularia in hac sententia: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc.
2 Quare et quinta sabbati? quid est hoc? Recurramus ad prima opera Dei, ne forte ibi aliquid inveniamus quo et sacramentum intelligamus. Sabbatum enim septimus dies est quo requievit Deus ab omnibus operibus suis, magnum intimans mysterium quietis nostrae futurae ab omnibus operibus nostris. Prima sabbati dicitur primus dies, quem dominicum etiam nominamus: secunda sabbati, secundus dies; tertia sabbati, tertius dies; quarta sabbati, quartus; quinta ergo sabbati, quintus a dominico die: post quem sexta sabbati, sextus dies; et ipsum sabbatum, septimus dies. Videte itaque quibus loquatur hic psalmus: videtur enim mihi quoniam baptizatis loquitur. Quinto enim die Deus ex aquis creavit animalia; quinto die, id est, quinta sabbati dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum. Videte ergo vos, in quibus iam produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Vos enim ad torcularia pertinetis; et in vobis quos produxerunt aquae, aliud eliquatur, aliud proiicitur. Sunt enim multi non digne viventes Baptismo quod perceperunt: quam multi enim baptizati hodie circum implere, quam istam basilicam maluerunt! quam multi baptizati, aut casas in vicis faciunt, aut non fieri conqueruntur! Psalmus autem iste pro torcularibus et quinta sabbati, in pressura discretionis, et in sacramento Baptismi, cantatur ipsi Asaph. Asaph homo quidam fuit hoc nomine appellatus, sicut Idithun, sicut Core, sicut alia nomina quae invenimus in titulis Psalmorum: interpretatio tamen nominis mysterium intimat occultae veritatis. Asaph quippe latine dicitur Congregatio. Ergo pro torcularibus, quinta sabbati, cantatur ipsi Asaph; id est, pro pressura discernente, baptizatis ex aqua renatis, cantatur Psalmus dominicae congregationi. Titulum in limine legimus, et in his prelis quid sibi velit, intelleximus: iam si placet etiam ipsam domum operis, id est, ipsius torcularis interiora videamus. Intremus, inspiciamus, gaudeamus, timeamus, appetamus, fugiamus. Omnia enim haec inventuri estis in hac interiore domo, id est, in textu ipsius psalmi, cum legere, et adiuvante Domino, quod donaverit loqui coeperimus.
3 Ecce vos, o Asaph, congregatio Domini, Exsultate Deo adiutori nostro. Vos qui congregati estis hodie, vos hodie Asaph Domini, si quidem vobis canitur Psalmus, ipsi Asaph, Exsultate Deo adiutori nostro. Exsultant alii circo, vos Deo: exsultant alii deceptori suo; exsultate vos adiutori vestro: exsultant alii Deo suo ventri suo; exsultate vos Deo vestro adiutori vestro. Iubilate Deo Iacob: quia et vos pertinetis ad Iacob; imo vos estis Iacob, minor populus cui servit maior. Iubilate Deo Iacob. Quidquid verbis explicare non poteritis, non ideo tamen ab exsultatione cessetis: quod poteritis explicare, clamate; quod non potestis, iubilate. Etenim ex abundantia gaudiorum, cui verba sufficere non possunt, in iubilationem solet erumpere: Iubilate Deo Iacob.
4 Accipite psalmum, et date tympanum. Et accipite, et date. Quid accipite? quid date? Accipite psalmum, et date tympanum. Dicit quodam loco apostolus Paulus, reprehendens et dolens, quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti. Quid est, in ratione dati et accepti, nisi quod alio loco aperte exposuit: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia metamus? Et verum est quod tympanum quod de corio fit, ad carnem pertinet. Psalmus ergo spiritualis est, tympanum carnale. Ergo plebs Dei, congregatio Dei, accipite psalmum, et date tympanum: accipite spiritualia, et date carnalia. Hoc est quod vos et ad illam mensam beati Martyris exhortati sumus, ut accipientes spiritualia, daretis carnalia. Haec enim quae exstruuntur ad tempus, ad recipienda corpora vel vivorum vel mortuorum necessaria sunt, sed tempore praetereunti. Numquid post iudicium Dei istas fabricas in coelum levabimus? Sine his tamen hoc tempore agere quae ad possidendum coelum pertinent non poterimus. Si ergo avidi estis in spiritualibus accipiendis, devoti estote in carnalibus erogandis. Accipite psalmum, et date tympanum: accipite vocem nostram, reddite manus vestras.
5 Psalterium iucundum cum cithara. Memini nos aliquando differentiam psalterii et citharae intimasse Charitati vestrae: studiosi qui meminerunt, recognoscant; qui vel non audierunt, vel non meminerunt, discant. Istorum duorum organorum musicorum, et psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde canorae chordae redduntur, in superiore parte habet; deorsum feriuntur chordae, ut desuper sonent: in cithara vero haec eadem concavitas ligni partem inferiorem tenet; tanquam illud sit de coelo, hoc de terra. Coelestis enim est praedicatio verbi Dei; sed si exspectamus coelestia, non simus pigri ad operanda terrena; quia psalterium iucundum, sed cum cithara. Hoc alio modo dictum est quod supra, Accipite psalmum, et date tympanum: hic pro psalmo psalterium, pro tympano cithara posita est. Hoc tamen admoniti sumus, ut praedicationi verbi Dei corporalibus respondeamus operibus.
6 Tuba canite. Hoc est, clarius et fidentius praedicate; ne terreamini: sicut ait propheta quodam loco, Exclama, et exalta sicut tuba vocem tuam. Tuba canite in initio mensis tubae. Praeceptum erat ut in initio mensis tuba caneretur; et hoc usque nunc Iudaei corporaliter faciunt, spiritualiter non intelligunt. Initium enim mensis, nova luna est; nova luna, nova vita est. Quid est nova luna? Si qua igitur in Christo nova creatura. Quid est, Tuba canite in initio mensis tubae? Cum tota fiducia novam vitam praedicate; strepitum vitae veteris nolite metuere.
7 Quia praeceptum ipsi Israel est, et iudicium Deo Iacob. Ubi praeceptum, ibi iudicium. Qui enim in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Et ipse praecepti dator Dominus Christus, Verbum caro factum, In iudicium, inquit, veri in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Quid est, ut qui non vident videant, qui vident caeci fiant, nisi humiles exaltentur, superbi deiiciantur? non enim qui vident caeci fiant, sed qui sibi videre videntur, de caecitate convincantur. Hoc agit mysterium torcularis, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
8 Testimonium in Ioseph posuit illud. Eia, fratres, quid est? Ioseph interpretatur Augmentatio. Meministis, nostis Ioseph in Aegyptum venditum: Christus ad Gentes transiens. Ibi Ioseph post tribulationes exaltatus, et hic Christus post passionem martyrum glorificatus. Ergo ad Ioseph magis Gentes pertinent: et ideo augmentatio; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Testimonium in Ioseph posuit illud, dum exiret de terra Aegypti. Videte et hic significari quintam sabbati: Quando exiit de terra Aegypti Ioseph, id est, populus multiplicatus per Ioseph, per mare Rubrum traiectus est. Et tunc ergo produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Nihil aliud tunc in figura portendebat transitus populi per mare, nisi transitum fidelium per Baptismum; testis est Apostolus: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari. Nihil ergo aliud significabat transitus per mare, nisi Sacramentum baptizatorum; nihil aliud insequentes Aegyptii, nisi abundantiam praeteritorum delictorum. Videtis evidentissima sacramenta: premunt Aegyptii, urgent; instant ergo peccata, sed usque ad aquam. Quid ergo times, qui nondum venisti, venire ad baptismum Christi, transire per mare Rubrum? Quid est rubrum? Sanguine Domini consecratum. Quid times venire? Conscientia forte aliquorum immanium delictorum stimulat, et excruciat in te animum, et dicit tibi tam magnum esse illud quod commisisti, ut desperes tibi dimitti: time ne remaneat aliquid peccatorum, si vixit aliquis Aegyptiorum. Cum autem transieris rubrum mare, cum eductus fueris a delictis tuis in manu potenti et brachio forti, percepturus es mysteria quae non noveras; quia et ipse Ioseph, cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat, audivit. Audies linguam quam non noveras: quam modo audiunt et recognoscunt, testantes et scientes qui norunt. Audies ubi debeas habere cor: quod modo cum dicerem, multi intellexerunt, et acclamaverunt; reliqui muti steterunt, quia nondum linguam quam non noverant, audierunt. Accelerent ergo, transeant, discant: Linguam quam non noverat, audivit.
9 Avertit ab oneribus dorsum eius. Quis avertit ab oneribus dorsum eius, nisi ille qui clamavit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis? Alio modo hoc idem significatur. quod faciebat insecutio Aegyptiorum, hoc faciunt sarcinae peccatorum. Avertit ab oneribus dorsum eius. Et quasi diceres, Quibus oneribus? Manus eius in cophino servierunt. Per cophinum significantur opera servilia. Mundare, stercorare, terram portare, cophino fit; servilia sunt opera; quia omnis qui facit peccatum servus est peccati; et si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Merito et abiecta mundi quasi cophini deputantur: sed et cophinos Deus buccellis implevit; duodecim cophinos buccellarum implevit; quia abiecta huiusmundi elegit, ut confunderet fortia. Sed et quando in cophino serviebat Ioseph, terram ibi portabat, quia lateres faciebat: Manus eius in cophino servierunt.
10 In tribulatione invocasti me, et erui te. Recognoscat se unaquaeque conscientia christiana, si devote transierit mare rubrum, si cum fide credendi et observandi linguam quam non noverat, audivit; recognoscat se in tribulatione exauditam. Ipsa enim magna tribulatio erat, premi sarcinis peccatorum; quantum gaudet relevata conscientia! Ecce baptizatus es; conscientia quae heri premebatur, hodie gratulatur. Exauditus es in tribulatione; memento tribulationis tuae. Antequam accederes ad aquam, quid sollicitudinis gerebas? quid ieiuniorum exhibebas? quid tribulationum in corde gestabas, orationum internanarum, piarum, devotarum? Occisi sunt hostes tui, omnia peccata tua deleta sunt: In tribulatione invocasti me, et erui te.
11 Exaudivi te in abscondito tempestatis: non in tempestate maris, sed in tempestate cordis. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te in aqua contradictionis. Revera, fratres, revera, qui exauditus est in abscondito tempestatis, debet probari in aqua contradictionis. Cum enim crediderit, cum baptizatus fuerit, cum viam Dei carpere coeperit, cum in gemellarium eliquari intenderit, et ab amurca publice currente se extraxerit; habebit multos exagitatores, multos insultatores, multos detractores, dehortatores, minantes etiam ubi possunt, deterrentes, deprimentes: haec tota aqua contradictionis est. Puto hodie esse hic sic; arbitror esse hic nonnullos quos amici sui volebant rapere ad circum, et ad nescio quas hodiernae festivitatis nugas: forte ipsi illos adduxerunt ad ecclesiam. Sed sive ipsi illos adduxerunt, sive ab eis ad circum abduci non potuerunt, in aqua contradictionis probati sunt. Non ergo erubescas praedicare quod nosti, defendere et inter blasphemos quod credidisti: si enim exaudiris in abscondito tempestatis, corde creditur ad iustitiam; si probaris in aqua contradictionis, ore confessio fit ad salutem. Quanta est enim ipsa aqua, contradictionis? iam pene siccata est. Senserunt illam maiores nostri, quando verbo Dei, quando mysterio Christi acriter resistebant gentes; turbabatur aqua aquas enim pro populis aliquando intelligendas evidenter Apocalypsis scriptura demonstrat, ubi aquae multae cum viderentur, et quaereretur quid essent, responsum est, Populi sunt. Pertulerunt ergo illi aquam contradictionis, quando fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; quando astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius. Quando fremuerunt gentes, tunc leo ille viro forti Samson venienti ad ducendam de alienigenis uxorem, Christo scilicet descendenti ad habendam Ecclesiam de Gentibus, fremens ibat in obviam. Sed quid egit? Accepit, tenuit, fregit, dissipavit leonem; factus est in manibus eius velut haedus caprarum. Quid enim fieret populus fremens, nisi languidus peccator? Occisa autem illa feritate, iam non sic fremit regia potestas, non sic fremit populus Gentium in obviam Christo: imo vero in ipso regno Gentium in venimus leges pro Ecclesia, tanquam favum in ore leo nis. Quid ergo iam metuam aquam contradictionis, quae prope iam tota siccata est? Illa pene iam silet, si amurca non contradicat. Quantumlibet mali saeviant alieni, o si eos non adiuvent mali nostri! Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis. Recolitis quid de Christo dictum sit, sic natum eum esse in multorum ruinam, et multorum resurrectionem, et in signum cui contradicetur. Novimus, videmus: signum crucis erectum est, et contradictum est ei. Contradictum est gloriae crucis; sed titulus erat super crucem, qui non corrumpebatur. Est enim titulus in psalmo: In tituli inscriptionem, ne corrumpas. Signum erat cui contradiceretur: dixerunt enim Iudaei, Noli facere, Rex Iudaeorum; sed fac quod ipse dixerit regem se esse Iudaeorum. Victa est contradictio; responsum est, Quod scripsi, scripsi. Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis.
12 Hoc totum ab initio Psalmi usque ad hunc versum, de oleo torcularis audivimus. Quod restat magis dolendum est et cavendum: ad amurcam enim torcularis pertinet usque ad finem; fortasse non frustra et interposito diapsalmate. Sed etiam hoc audire utile est, ut qui se iam in oleo videt, gaudeat; qui periclitatur ne in amurca currat, caveat. Utrumque audi: unum dilige, alterum time. Audi, populus meus, et loquar, et testificabor tibi. Non enim populo alieno, non enim populo non pertinenti ad torcular: Iudicate, inquit, inter me et vineam meam. Audi populus meus, et loquar, et testificabor tibi.
13 Israel, si me audieris, non erit in te deus recens. Deus recens, est ad tempus factus: Deus autem noster non recens, sed ab aeternitate in aeternitatem. Et Christus noster recens forte homo, sed sempiternus Deus. Quid enim ante principium? Et utique in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et ipse Christus noster Verbum caro factum, ut habitaret in nobis. Absit ergo ut sit in aliquo deus recens: deus recens, aut lapis, aut phantasma est. Non est, inquit, lapis: ego argenteum habeo et aureum. Merito ipsa pretiosa voluit nominare, qui dixit, Idola Gentium argentum et aurum. Magna sunt, quia aurea et argentea sunt; pretiosa sunt; lucida sunt: sed tamen oculos habent, et non vident. Recentes hi dii. Quid recentius deo ex officina? Licet illos iam vetustos aranearum casses contexerint; qui sempiterni non sunt, recentes sunt: hoc de Paganis. Nescio quis alius, in vanitatem accipiens nomen Domini Dei sui, fecit sibi Christum creaturam, Christum imparem et inaequalem generanti; Filium Dei dicens, et Filium Dei negans. Si enim Filius unicus est, hoc quod Pater est, et hoc est ex aeternitate: tu autem nescio quid aliud cogitasti in corde tuo; deum recentem posuisti. Fecit sibi alius deum pugnantem contra gentem tenebrarum, timentem ne invadatur, satagentem ne corrumpatur; ex parte tamen corruptum, ut posset esse totus salvus; sed non totus, quia ex parte corruptus. Manichaei ista dicunt; faciunt sibi et isti in corde recentem deum. Non est talis Deus noster, non est talis portio tua Iacob: sed qui fecit coelum et terram, ipse est Deus tuus; qui non eget bonis, qui non timet a malis.
14 Multi ergo haeretici cum Paganis alios et alios deos sibi ipsi fecerunt, alios et alios deos sibi finxerunt; et eos etiamsi non in templis, tamen quod est peius in suo corde posuerunt, et falsorum ridendorumque simulacrorum templa ipsi facti sunt. Magnum opus est, intus haec idola frangere; et locum Deo viventi, non recenti mundare. Omnes enim isti aliud atque aliud sentientes, alios atque alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes, videntur dissentire; sed omnes a terrenis cogitationibus non recedunt, in terrenis cogitationibus consentiunt sibi: opinio diversa est, vanitas una est. De illis in alio psalmo dicitur, Ipsi de vanitate in unum : quamvis opinionum varietate discordent, simili tamen vanitate colligantur. Et nostis quia vanitas retro est, posterior est: ideo ille quae retro oblitus, id est vanitatem oblitus, in ea quae ante sunt, id est in veritatem extentus, sequitur ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Ergo in peius sibi isti consentiunt, quamvis dissentire a se invicem videantur. Ideo Samson caudas vulpium colligavit. Vulpes insidiosos, maximeque haereticos significant; dolosos, fraudulentos, cavernosis anfractibus latentes et decipientes, odore etiam tetro putentes. Contra quem odorem dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco. Istae vulpes significantur in Canticis canticorum, ubi dicitur: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis. Capite nobis, convincite nobis; capis enim eum quem de falsitate convincis. Contradicentibus denique vulpeculis Domino, et dicentibus, In qua potestate ista facis? Respondete mihi et vos, inquit, unum sermonem: Baptismus Ioannis unde est de coelo, an ex hominibus? Vulpes autem solent habere tales foveas, ut ex una parte intrent, et ex alia parte exeant: ad utrumque foramen captor vulpium retia posuit. Dicite mihi, de coelo est, an ex hominibus? Sentiunt illi eum ex utraque parte tetendisse unde caperet; et aiunt apud se: Si dixerimus, in quiunt, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis? ille enim testimonium Christo perhibuit. Si dixerimus, De terra; lapidat nos populus, quia ut prophetam eum habent. Sentientes ergo hac atque hac esse unde caperentur, responderunt, Nescimus. Et Dominus: Nec ego vobis dico in qua potestate ista facio. Vos dicitis vos nescire quod scitis; ego vobis non dico quod quaeritis: quia ex nulla parte exire ausi estis, in vestris tenebris remansistis. Obtemperemus ergo et nos, si possumus, dicenti verbo Dei Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas: videamus si et nos quasdam vulpeculas capere possumus; proponamus ad foramen utrumque, ut unde vulpes exire voluerit, capiatur. Verbi gratia, manichaeo facienti sibi deum recentem, et in corde suo ponenti quod non est, dicamus et interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis est, an incorruptibilis? Elige quod vis, et exi qua vis, sed non effugies. Si dixeris, Corruptibilis; non a populo, sed a teipso lapidaberis: si autem dixeris incorruptibilem Deum; incorruptibilis quomodo timuit gentem tenebrarum? quid factura erat incorruptibili gens corruptionis? Quid restat nisi ut dicatur, Nescimus? Sed tamen si hoc non dolo, sed ignorantia dicitur, non remaneat in tenebris: ex vulpe fiat ovis, credat invisibili, incorruptibili soli Deo, non recenti; soli, ab eo quod est solus, non ab eo quod est sol, ne nos ipsi vulpi fugienti aliam cavernam aperuisse videamur. Quanquam nec nomen solis formidabimus. Est enim in Scripturis nostris: Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Ab aestu solis huius umbra appetitur: sub alas autem solis huius ab aestu fugitur; sanitas enim in pennis eius. Iste est sol de quo dicturi sunt impii: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. Dicturi sunt adoratores solis, Sol non ortus est nobis; quia cum adorent solem quem facit oriri super bonos et malos, non est eis ortus sol qui solos illuminat bonos. Faciunt sibi ergo deos recentes quique quales volunt: quid enim impedit officinam decepti cordis fabricare phantasma quale voluerit? Sed omnes hi in posterioribus consentiunt, id est, simili vanitate detinentur. Unde Samson noster, qui etiam interpretatur Sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet; non omnium, sicuti est oriens super bonos et malos, sed sol quorumdam, sol iustitiae (figuram enim habebat Christi), colligavit, ut dicere coeperam, caudas vulpium, et ibi ignem alligavit; ignem ad incendendum, sed messes alienigenarum. Proinde tales consentientes in posterioribus, tanquam caudis colligati, trahunt ignem corrumpentem; sed non incendunt nostrorum segetes. 'Novit' enim 'Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab huiusmodi, erit vas in honorem, utile Domino, ad omne opus bonum paratum'; et ideo nec caudas vulpium, nec faces vulpium pertimescet. Sed videamus de populo isto: Si me audieris, inquit, non erit in te deus recens. Movet me, quod dixi, in te: non enim dixit, A te, quasi simulacrum forinsecus adhibitum; sed, in te, in corde tuo, in imagine phantasmatis tui, in deceptione erroris tui tecum portabis deum tuum recentem, remanens vetustus. Si ergo me audieris; me, inquit, quia ego sum qui sum; non erit in te deus recens, nec adorabis deum alienum. Si enim in te non sit, non adorabis deum alienum: Si tu non cogites deum falsum, non adorabis deum fabricatum; non enim erit in te deus recens.
15 Ego enim sum. Quid vis adorare quod non est? Ego enim sum Dominus Deus tuus: quia ego sum qui sum. Et ego quidem sum, inquit, qui sum super omnem creaturam: tibi tamen temporaliter quid praestiti? Qui eduxi te de terra Aegypti. Non illi tantum populo dicitur: omnes enim educti sumus de terra Aegypti, omnes per mare Rubrum transivimus, inimici nostri persequentes nos in aqua perierunt. Non simus ingrati Deo nostro; non obliviscamur Deum manentem, et fabricemus in nobis deum recentem. Qui eduxi te de terra Aegypti: loquitur Deus. Dilata os tuum, et adimplebo illud. Angustias pateris in te propter deum recentem constitutum in corde tuo; frange vanum simulacrum, deiice de conscientia tua fictum idolum: dilata os tuum, confitendo, amando; et adimplebo illud, quoniam apud me fons vitae..
16 Hoc quidem dicit Dominus; sed quid sequitur? Et non obaudivit populus meus vocem meam. Non enim loqueretur ista, nisi populo suo: scimus enim quia quaecumque Lex dicit, his qui in Lege sunt dicit. Et non obaudivit populus meus vocem meam; et Israel non intendit mihi. Quis? cui? Israel mihi. O ingrata anima! per me anima, a me vocata anima, a me in spem reducta, a me a peccatis abluta: Et Israel non intendit mihi. Baptizantur enim et transeunt per mare Rubrum; sed in via murmurant, contradicunt, conqueruntur, seditionibus conturbantur, ingrati ei qui liberavit a persequentibus hostibus, qui ducit per siccum, per eremum, cum cibo tamen et potu, cum lumine nocturno et umbraculo diurno: Et Israel non intendit mihi.
17 Et dimisi eos secundum affectiones cordis eorum. Ecce torcular: aperta sunt foramina, currit amurca. Et dimisi eos, non secundum salutem praeceptorum meorum; sed, secundum affectiones cordis eorum: donavi eos sibi. Dicit et Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Dimisi eos secundum affectiones cordis eorum; ibunt in affectionibus suis. Inde est quod horretis: si tamen eliquamini in gemellaria abscondita Domini, si tamen apothecas eius adamastis, inde est quod horretis. Alii defendunt circum, alii amphitheatrum, alii casas in vicis, alii theatra, alii illud, alii illud; alii postremo deos recentes suos: Ibunt in affectionibus suis.
18 Si plebs mea audisset me; Israel si in viis meis ambulasset. Dicit enim fortasse iste Israel, Ecce pecco, manifestum est; eo post affectiones cordis mei: sed quid facio? Diabolus hoc facit, daemones hoc faciunt. Quid est diabolus? qui sunt daemones? Certe inimici tui. Israel si in viis meis ambulasset; in nihilum omnes inimicos eorum humiliassem. Ergo, Si plebs mea, audisset me: quare enim mea, si non audit me? Si plebs mea, audisset me. Quid est, plebs mea? Israel. Quid est, audisset me? Si in viis meis ambulasset. Queritur, et gemit sub inimicis: In nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulentes eos misissem manum meam.
19 Nunc vero quid queruntur de inimicis? Ipsi facti sunt peiores inimici. Quomodo enim? quid sequitur? De inimicis querimini; vos quid estis? Inimici Domini mentiti sunt ei. Renuntias? Renuntio: et redit ad quod renuntiat. Utique quibus rebus renuntias, nisi factis malis, factis diabolicis, factis a Deo damnandis; furtis, rapinis, periuriis, homicidiis, adulteriis, sacrilegiis, sacris abominandis, curiositatibus? His omnibus renuntias, et rursus his inflexus superaris. Facta sunt tibi posteriora deteriora prioribus: canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabris coeni. Inimici Domini mentiti sunt ei. Et quanta patientia Domini! Quare non prosternuntur? quare non trucidantur? quare non terra dehiscente sorbentur? quare non coelo flagrante incenduntur? Quia magna patientia Domini. Et erunt impuniti? Absit. Non sibi tantum de Dei misericordia blandiantur, ut sibi eius iniustitiam polliceantur. Ignoras quia Dei patientia ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Et si modo non reddit, tunc reddet: si enim modo reddit, ad tempus reddit; non converso autem nec correcto, in aeternum reddet. Vide ergo quia non erunt impuniti; attende quod sequitur: Inimici Domini mentiti sunt ei. Dicturus es, Et quid eis fecit? Non vivunt? non auras carpunt? non lucem hauriunt? non fontes potant? non fructus terrae edunt? Et erit tempus eorum in aeternum.
20 Nemo sibi ergo blandiatur, quia quasi ad torcular pertinet: bonum est illi, si ad oleum in torculari pertineat. Non sibi polliceatur unusquisque habens facta nefaria, quae regnum Dei non possidebunt, et dicat sibi: Quoniam habeo signum Christi et Sacramenta Christi, non delebor in aeternum; et si purgor, per ignem salvus ero. Nam quid est quod ait Apostolus de his qui habent fundamentum? Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Quid est, inquiunt, quod sequitur? 'Unusquisque autem super fundamentum videat quid superaedificat. Alius enim superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit; dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur. Si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet:' hoc est, quia super fundamentum iusta opera aedificavit; aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem peccata; lignum, fenum, stipulam: tamen propter fundamentum ipse salvus erit; sic tamen tanquam per ignem. Fratres, nimis timidus esse volo: melius est enim non vobis dare securitatem malam. Non dabo quod non accipio, timens terreo: securos vos facerem, si securus fierem; ego ignem aeternum timeo. Et erit tempus eorum in aeternum, non accipio nisi ignem aeternum; de quo alio loco Scriptura dicit: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. Sed de impiis dixit, ait aliquis, non de me; qui quamvis peccator sim, quamvis adulter, quamvis fraudator, quamvis raptor, quamvis periurus; habeo tamen in fundamento Christum, christianus sum, baptizatus sum: ego per ignem purgor, et propter fundamentum non pereo. Dic mihi iterum, Quid es? Christianus, inquis. Interim transi. Quid aliud? Raptor, adulter, et caetera de quibus Apostolus dicit: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Certe ergo a talibus non correctus, de talibus commissis poenitentiam non agens, regnum coelorum speras? Non opinor; quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Et ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu nescio quid tibi pollicens, secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Attende ergo ipsum iudicem venientem. Bene; Deo gratias: non tacuit sententiam definitivam, non misit foras reos et duxit velum. Ante voluit praenuntiare quod disposuit facere. Nempe congregabuntur ante eum omnes gentes. Quid de illis faciet? Separabit eos; et alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram. Numquid medius locus servatus est? Quid dextris dicturus est? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Quid sinistris? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Si non times mitti quo, vide cum quo. Si ergo opera illa omnia regnum Dei non possidebunt; imo non opera, sed qui talia agunt; nam opera talia in igne non erunt: non enim illo igne ardentes furaturi sunt et adulteraturi; sed qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: non ergo erunt a dextris cum illis quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Si ergo a dextris non erunt, non restat nisi ut sint a sinistris: sinistris quid dicet? Ite in ignem aeternum: quia erit tempus eorum in aeternum.
21 Expone ergo, inquit, nobis, ligna, fenum, stipulam qui aedificant super fundamentum, quomodo non pereant, sed salvi fiant; sic tamen quasi per ignem. Obscura quidem illa quaestio, sed, ut possum, breviter dico. Fratres, sunt homines omnino contemptores saeculi huius, quibus non est gratum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, sancti, casti, continentes, iusti, fortassis et omnia sua vendentes et pauperibus distribuentes, aut possidentes tanquam non possidentes, et utentes hoc mundo tanquam non utentes. Sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione. Non rapit villam alienam; sed sic amat suam, ut si perdiderit, conturbetur. Non appetit uxorem alienam; sed sic inhaeret suae, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis, liberorum procreandorum causa. Non tollit aliena; sed repetit sua, et habet cum fratre suo iudicium: talibus enim dicitur, Iam quidem omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis vobiscum. Verum ipsa iudicia in Ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit: contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum coelorum; non totum cor sursum levat, sed aliquam partem eius trahit in terra. Denique si veniat tentatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum, et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, quid dicunt ex hac opportunitate? Bonum est mihi dissolvi, et esse cum Christo : alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur. Illi autem amantes res proprias, domos proprias, graviter conturbantur; fenum, et stipula, et ligna ardent. Habent ergo ligna, fenum, stipulam super fundamentum; sed rerum concessarum, non illicitarum. Dico enim, fratres: possides fundamentum; haere coelo, calca terram. Si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, et lapides pretiosos. Cum autem dixeris, Amo possessionem istam, timeo ne pereat; et imminet damnum, et tu contristaris: non quidem praeponis eam Christo; nam sic amas possessionem istam, ut si dicatur tibi, Ipsam vis, an Christum? etsi tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: salvus eris tanquam per ignem. Audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium. Et hoc non facere, Christum in fundamento ponere est: Veritas enim dixit, Os quod mentitur, occidit animam. Ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam facis homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam Christum negas; eo quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento. Sed tamen quia diligis illam, et contristaris si perdas illam; super fundamentum posuisti, non aurum, aut argentum, aut lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam. Salvus ergo eris, cum ardere coeperit quod aedificasti; sic tamen quasi per ignem. Nemo enim super fundamentum hoc aedificans adulteria, blasphemias, sacrilegia, idololatrias, periuria, putet se salvum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, fenum, stipula: sed qui aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni coelorum, id est, super Christum; ardebit amor rerum temporalium, et ipse salvus erit per idoneum fundamentum.
22 Inimici Domini mentiti sunt ei, dicendo, Eo ad vineam, et non eundo : et erit tempus eorum, non ad tempus, sed in aeternum. Et qui sunt isti? Et cibavit illos ex adipe frumenti. Nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici qui mentiti sunt ei. Et cibavit illos ex adipe frumenti miscuit eos Sacramentis suis. Et Iudam, quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibavit: et inimicus Domini mentitus est ei, et erit tempus eius in aeternum. Et cibavit illos ex adipe frumenti; et de petra melle saturavit eos. O ingratos! Cibavit ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. In eremo de petra aquam produxit, non mel. Mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. Quam multi ergo inimici Domini mentientes Domino cibantur, non solum ex adipe frumenti, sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur verbo eius et cognitione sacramentorum eius, solutione parabolarum eius, quam multi delectantur, quam multi clamant! Et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus. Quam multi ergo satiantur de melle isto, clamant, dicunt, Suave est; dicunt, Nihil melius, nihil dulcius vel intelligi vel dici potuit! et tamen inimici Domini mentiti sunt ei. Nolo amplius immorari in rebus dolendis: quanquam terribiliter Psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro vos, recurramus ad caput: Exsultate Deo adiutori nostro, conversi ad Deum. Et post verbum:
23 Non parum vestras mentes in nomine Christi divina spectacula tenuerunt, et suspenderunt vos, non solum ad appetenda quaedam, sed ad quaedam etiam fugienda. Ista sunt spectacula utilia, salubria, aedificantia, non destruentia: imo et destruentia, et aedificantia; destruentia recentes deos, aedificantia fidem in verum et aeternum Deum. Etiam in crastinum diem invitamus Charitatem vestram. Cras illi habent, ut audivimus, mare in theatro: nos habeamus portum in Christo. Sed quoniam perendino die, id est, quarta sabbati, non possumus ad mensam Cypriani convenire, quia festivitas est sanctorum Martyrum; crastino ad ipsam mensam conveniamus.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXIX. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXXI.
monumenta.ch > Augustinus > 80